monumenta.ch > Plinius > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 35
{XVI} Similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in ea, quam plasticen Graeci vocant, dici convenientius erit; etenim prior quam statuaria fuit. sed haec ad infinitum effloruit, multorum voluminum opere, si quis plura persequi velit; omnia enim quis possit?